- COCCO Clavata
- COCCO Clavatah. e. purpurâ, mantilia, occurrunt apud Lamprid. in Servero, c. 37. Et quidem vermis cocci, Mosi minimum triginta locis memoratur: pro quo coccum vermis, per hypallagen, Levit. c. 14. v. 4. legitur. Imo quandoque vermis per se coccum significat, ut Esaiae, c. 1. v. 18. et vicissim coccum nonnumquam solum occurrit, ut Iosuae, c. 2. v. 18. 21. Hebr. Gap desc: Hebrew quod proprie dibaphum est: cuius meminit Horat. l. 2. Od. 16. v. 35.---- Te bis AfroMuricae tinctaeVestiunt lanae etc.Uti igitur Graeci δίβαφον appellârunt, quod purpurâ; Ita Hebraei sani, quod coccô bis tinctum fuit. Nec obscurum est, cur coccum vermis, aut vermem cocci aut solum vermem iidem appellarent. Apud Dioscoridem, l. 4. Κόκκος βαφικὴ, Coccus tinctoria est frutex parvus surculosus, cui grana ut lentis adhaerent. Cusculia vocat Plin. l. 16. c. 8. i. e. κοσκύλια, quia e cortice eraduntur. Porro, ut magnus Auctor in Solinum asserit, ea grana scatent intus parvis vermiculis, quorum sanies coccino tingendo praeclara est et eximium illum colorem, quem nos miramur et adorârunt Veteres efficit. Hinc vermiculum, pro ipso cocco, dixerunt: et emhlemate vermiculatum Lucilio, coccineô colore tinctum; pelles item vermiculatae Hieronymo, coccineae. Apud recentieres quoque Graecos σκώληξ passim pro cocco: Arab. Kirmiz vel Kermez, unde Gallorum cramosi, quemadmodum iisdem vermeil, ex vermiculo etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 27. Tribuit autem Cocco meracum et suffusum colorem, seu colorem acutissimi rubri, ad quem accedat purpurae rubrae lumen, idem Auctor in Solin. Salmas. p. 1330. Cocci color pumiceus, hoc est, coloris ruhri acutissimi. Purpurae quoque rubrae tale lumen ad cocci nitorem accedens. Eam purpuram dicit Pollux φοινίςςεςθαι εν τȏυ ἄνω πυρὸς, i. e. splendorem cocci recipere ex alto, dum radis Solis accenditur. Interim non in omnibus locis, quibus nascebatur, unius generis colorem habuisse, idem docet. Sic coccô tincta rursus Tyriô tingebant, si Pansamae credimus, ut fieret hysginum: quomodo videtur proprius Galatici grant (quod primum repertum) color fuisse, quem ὕσγην Galatae vocabant, cum coccum aliis in locis proveniens magis ruberet. Sed de hocce alii aliter seutiunt, uti infra videbimus. Prro coccum, pensionemalteram tributi pauperibus Hispaniae donare, Plin. scribit, ubi de Cocco. Nempe duplex tum in illa provinc. fuit tributum, alterum capitis, alterum soli; quorum hoc saltem illi pendebant, quibus ager esset. Ut illud autem solverent, etiam qui nihil omnino in censu habebant, invenite tamen cogebantur. Pauperes itaque in Hispania Corcum passim nascentibus fruticibus decerpebant, arque inde corradebant, unde capitationem solverent, vide omnino illum, l. 9. c. 41. ubi totam tingendi cocci rationem exponit, l. 27. c. 9. alibique. Idem tamen perperam ilicem arborem, quae praeter glandem baccam quandam fert puniceam, sed quae nihil confert infectionibus et in totum a cocco diversa est, confundit cum ilice aquifolia frutice, cuius coccum ipsum fructus non est, sed tamquam scabies fruticis et excrescens tumor, qui cortici et ramis adhaerescit instar lenticulae. Hic enim frutex numquam arborescit, sed manet semper frutex, et, ubicumque provenit, coccum illud suum fert aptum tingendis lanis etc. Nec omittendum, quod idem adfert, Imperatorum paludamenta coccô tingi consuevisse, l. 22. c. 2. Quam in rem vide plura apud praefatum Salmas. ad Solin. p. 27. et seqq. De Cocco et Murice, amborumque diversis coloribus, Martial. l. 5. Epigr. 24. ad Bassum, v. 5.Non nisi vel coccô madidâ, vel murice tinctâVeste nites, et te sic dare verba putas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.